- PLENILUNIUM
- PLENILUNIUMNuptiali celebritati aptissimum olim habitum, non vero desinens aut incipiens Luna, sive cum in damno erat aut incremento, ut loquitur S. Valerianus, Serm. de Disciplina: Eôdem et Graeci nundinas suas celebrabant, frequentabantque publicos consessus, ut constat ex Scholiaste Thucydidis, l. 1. sub fin. ubi de fuga Periclis et querela Megarensium: Lacedaemonii quoque copias educebant, cum Athenienses novi lunium exspectarent, ut diximus supra in hac voce. Nuptias autem tunc potissimum curabant, sive quod inde boni ominis nonnihil ex plena Lunae facie auspicarentur: Sive, ut frequenti iam et advenis refertâ civitate in conspectu amplae multitudinis, celebriores nobilioresque haberentur nuptiae. Quam consuetuidinem abunde probant Menander Anaxandridesque Comici, Hephaestion, Demetrius Phalereus, laudati a Bern. Martino, Var. Lect. l. 1. c. 14. quibus addi possunt, Pindarus in Isthmiis et Euripides in Iphigenia, in Aulide, ubi Agamemnon interrogatus, quando vellet filiae suae celebrari nuptias, uxori Clytemnestrae respondit,Ο῞ταν ςελήνης ἐυτυχὴς ἔλθοι κύκλος,Quando Lunae fortunatus venerit circulus.Vide Thom. Dempster. in Rosin. l. 5. c. 37. et supra in voce Luna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.